Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 52 Cic. Luc. 54 () >>Cic. Luc. (55)

53'At enim ipse [Note] sapiens sustinet se in furore ne adprobet falsa pro veris.' Et alias quidem saepe, si aut in sensibus ipsius est aliqua forte gravitas aut tarditas, aut obscuriora sunt quae videntur, aut a perspiciendo temporis brevitate excluditur. Quamquam totum hoc, sapientem aliquando sustinere adsensionem, contra vos est. si enim inter visa <** nihil interesset>, [Note] aut semper

-- --

sustineret aut numquam. Sed ex hoc genere toto perspici potest levitas orationis eorum qui omnia cupiunt confundere. quaerimus gravitatis constantiae firmitatis sapientiae iudicium, utimur exemplis somniantium furiosorum ebriosorum: illud adtendimus, in hoc omni genere quam inconstanter loquamur? non enim proferremus [Note] vino aut somno oppresses aut mente captos tam absurde, ut tum diceremus interesse inter vigilantium visa et sobriorum et sanorum et eorum qui essent aliter adfecti, tum nihil interesse. 54Ne hoc quidem cernunt, omnia se reddere incerta, quod nolunt? (ea dico incerta quae ἄδηλα Graeci.) si enim res se ita habeat [Note] ut nihil intersit utrum ita cui videatur ut insano an [Note] sano, cui possit exploratum esse de sua sanitate? quod velle efficere non mediocris insania [Note] est. Similitudines vero aut geminorum aut signorum anulis inpressorum pueriliter consectantur. quis enim nostrum similitudines negat esse, cum eae plurimis in rebus appareant. sed si satis est ad tollendam cognitionem similia esse multa multorum, cur eo non estis contenti, praesertim concedentibus nobis, et cur id potius contenditis quod rerum natura non patitur, ut non suo quidque genere [Note] sit tale quale est, nec sit [Note] in duobus aut pluribus nulla re different ulla communitas? utsibi [Note] sint et ova ovorum et apes apium simillimae: quid pugnas igitur aut quid tibi vis in geminis? conceditur enim similes esse, quo contentus esse potueras;



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 52 Cic. Luc. 54 () >>Cic. Luc. (55)

Powered by PhiloLogic